- SCHOENBURGIA Familia
- SCHOENBURGIA Familiaantiquitate et affinitatibus illustris, inter IMperii Status claret. In qua ab Ernesti filiis tribus, superiori saeculô, tres lineae ortae sunt, Glauchensis, Waldenburgia vel Liechtenstenia et Penracensis: quarum prima in secundo gradu defecit. Mediae seriem habes apud Spenerum d. l. Part. 2. p. 7. ubi Ottonis Alberti Dn. de Schoenburg Maiores recenset. Natus autem is es Hugoni (defuncto A. C. 1603.) ex Catharina Comite Silvarum et Rheni. Idem Spenerus, Schoenbergiae Familiae, inter Equestres Romanas diu praecipuae, postmodum Comitivae dignitate auctae, quam gesta inprimis bellica Friderici Schoenbergii amplius illustrârunt, historiam exhibet, Part. 3. p. 63. et in Indice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.